Charter Document - 08040163
| Charter Number: | 08040163 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1186 - 1189 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri hanc esse conuentionem inter Rodbertum personam de Athelakest et Petrum filium Hasculfi forestarium scilicet quod Rodbertus persona concessit prefato Petro quod faciet diuina celebrari in oratorio quod fundatum est in curia antedicti Petri per manum capellani proprii predicti Rodbertum persone et per uestimenta matricis ecclesie et per calicem et per cetera utensilia que illi officio sunt necessaria ita quod nullus alius in prenominato oratorio aliquo tempore diuina celebrabit nisi per concessionem iam dicte persone uel uicarii sui Prenominatus uero Rodbertum non tenetur aliquo die in septimana uel capellanus suus diuina celebrare nisi spontanea uoluntate et absque omni coactione in iam dicto oratorio Et sciendum est quod ecclesia de Athelachest nichil debet amittere in decimis in conuentionibus in oblationibus uel in aliquibus rebus occasione celebracionis prescripti oratorii Petrus uero forestarius religione fidei firmauit predictam conuentionem obseruandam et quod nec ipse nec heredes sui artem uel ingenium querent in aliquo quo conditio matricis ecclesie deterioretur Et insuper dedit sepe dictus Petrus forestarius in recognitionem iuris prefate matricis ecclesie de Athelakester unam acram terre in Bruneswald Hec autem conuentio facta fuit coram Hugone Licolniensi episcopo et Hamone archidiacono Leicestrie et coram toto capitulo
