Charter Document - 08040159
| Charter Number: | 08040159 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation, Grant |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Thomas de Arden concessi et per cartam meam confirmaui donacionem quam Hugo de Arden donauit deo et sancte Marie de Stanl et monachis ibidem deo seruientibus in perpetuam elemosinam uidelicet tres carucatas terre uidelicet trecentas et triginta acras tam in terris quam in pratis partim in uno campo et partim in alio et quinque acras prati de dominico suo apud Rottel et preterea unam grauam que uocatur Knicthegraue sicut bradeweie diuidit et pasturam trecentis ouibus et pasturam decem bobus cum suis bobus in omnibus locis excepto parco Preterea concedo et presenti carta mea confirmo prefate ecclesie de Stanl et monachis in cressiamentum prenominate elemosine pro animabus antecessorum meorum et pro salute mea et uxoris mee et puerorum meorum quinque acras in uno campo et quinque in alio de dominico meo scilicet quinque acras apud Heigraue moram cum terra et prato et quinque acras apud Flexwelle inter parcum et riuum Quare uolo ut predicta ecclesia sancte Marie de Stanl et monachi eundem loci totam istam prenominatam tenuram habeant et teneant in perpetuam elemosinam in bosco et plano in uiis et semitis in pratis et pascuis et in omnibus aliis libertatibus eidem tenure adiacentibus integre et honorifice libere et quiete ab omni exactione et seruicio seculari Hiis testibus Simone de Berchestun Nicholao clerico de Herdewic Henrico de Arden Helia de Uptona Willelmo de Warewic Roberto Buteiler de Radeweie Henrico de Kenillewrd et aliis
