Charter Document - 08040158

Charter Document - 08040158


Charter Number: 08040158
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1179 - 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Sumeri concessi et hac carta mea presenti confirmaui Ricardo filio Reineri de Lond totam terram de Seneleia quam Willelmus de Cheundeduit ei dedit pro homagio suo et pro seruicio suo et pro pecunia sua Habendam et tenendam sibi et heredibus suis de Willelmo de Cheundeduit et heredibus eius hereditarie tam libere tam quiete tam honorifice et tam integre in hominibus in reditibus in bosco et plano in pratis et pasturis in aquis in piscariis in viuariis et stagnis in brueriis et turberiis et mariscis et omnibus aliis locis et aliis rebus cum aduocacione ecclesie de Seneleia et cum omnibus aliis pertinenciis suis et cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis sicut unquam predictus Willelmus uel pater suus Radulfus uel aliquis predecessorum suorum plenius et integrius et honorificencius de me uel de aliquo predecessorum meorum tenuerunt per idem seruicium quod eadem terra debet scilicet per seruicium dimidii militis pro omnibus seruiciis Et pro hac concessione et carte mee confirmacione dedit mihi predictus Ricardus duas marcas auri Hiis testibus Henrico filio Ailwini Willelmo de Sancto Michaele Johanne Burguinun Matheo Blundo Mauricio de Warewic Willelmo de Cisseuerne Willelmo Morin Rogero filio Symonis Johanne de Sumeri Petro filio Henrici Petro Bacun Geruasio filio Alani Roberto Bacun Thome de Warewic Johanne filio Elyn Radulfo fratre suo Euerardo le Tieis Nicolas Duket Waltero Beuwalt Huberto clerico