Charter Document - 08040155
| Charter Number: | 08040155 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1163 - 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant qui sunt et qui futuri sunt quod ego Willelmus de la Mara dedi deo et sancte Marie et monachis de Brueria corpus meum et uxoris mee et heredum meorum cum una uirgata terre in Vuere Rindecumbe libera et quieta ab omni seruitio seculari Quare uolo et hoc carta mea confirmo ut predicti monachi habeant et teneant prenominatam terram cum omnibus pertinentiis suis pro salute anime mee et uxoris mee et heredum meorum et omnium antecessorum meorum in elemosinam liberam solam et quietam ab omni seruitio seculari sicut dictum est superius Et ego et heredes mei manu tenebimus et warantizabimus prefatam terram contra omnes homines et acquietabimus ab omni seruitio siue regis siue aliorum dominorum nostrorum Teste magistro Gaufrido lardario Ricardo filio Gerini Symund de Solers Roberto de Slochtres Willelmo filio Widonis Willelmo le Norreis Osberto de Haleford Willelmo filio Godefridi
