Charter Document - 08040152
| Charter Number: | 08040152 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1155 - 1185 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant uniuersi filii sancte ecclesie quod ego Willelmus de Diue filius Hugonis de Diue do et concedo et presenti carta confirmo deo et sancte Marie et abbatie de Sulebi unam uirgatam terre in Nortoft cum suis pertinentiis totfo et croft pratis et pasturis illam scilicet uirgatam que fuit Coleman de Lamora solutam et quietam et ab omni seruitio et exactione seculari liberam pro salute anime mee et sponse mee et pro animabus patris mee et matris mee et antecessorum meorum in perpetuam elemosinam His testibus Henrico decano de Hadduna Willelmo de Haldenebi Roberto filio eius Thome clerico de Hadduna Rogero Bordel Ricardo de Hetford Roberto scriptore de Prestun
