Charter Document - 08040144

Charter Document - 08040144


Charter Number: 08040144
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1177 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Domino suo Willelmo comiti de Ferrariis et omnibus baronibus suis Goyfredus de Becco salutem Sciatis me dedisse Gylleberto Calchoni in feodum et hereditatem ipsi et heredibus suis unam carucatam terre apud Hettonam propter xx solidos quos mihi dedit et pro seruitio suo Ipse uero in unoquoque anno pro ea mihi redditurus est unum nisum sor et v solidos et si forte euenerit quod hanc illi terram tueri non potero tantundem alibi tamque ualentem predicto modo de mea propria terra illi dabo Teste Ricardo priore Totesberie et Henrico de Achenuilla capellano et Ricardo de Campania et Ernulfo de Becco et Giralmo de Faleth et Thome dispensatore et Godefrido larderario et Radulfo et Ricardo de Merstona et Osberno Cocc et Henrico filio eius et Sywardo Dogheafd Ualete