Charter Document - 08040143

Charter Document - 08040143


Charter Number: 08040143
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1156 - 1185
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus de Stafford omnibus filiis sancte matris ecclesie et omnibus hominibus suis et amicis tam presentibus quam futuris salutem Notum sit uobis omnibus me et Robertum filium meum et heredem dedisse et concessisse deo et ecclesie sancte Marie de Bordesleia et monachis ibidem deo seruientibus in perpetuam elemosinam xij acras terre super torrentem Octeshelle ubi bouario mei manserunt et ex alia parte torrentis uersus Oxemeode sursum per uetus fossatum quod diuidit pasturam et pratum meum usque ad chiminum superius uersus Quatcote et totam terram illam que est inter illud chiminum usque ad terram arabilem Engelrandi de Damart quam tenet de me et duas acras prati in prato meo de Thieso et pasturam de Tyeso ad peccora sua solam et quietam in elemosinam et concedimus terram suam fossare si uoluerint et ubi uoluerint in hac terra edificare Hec autem omnia in perpetuam elemosinam dedimus et concessimus libera et quieta ab omni seculari seruitio et consuetudine ita libere et quiete et integre et honorifice sicut aliqua elemosina liberius et quietius dari potest Et hoc fecimus pro salute Henrici regis et nostra et amicorum nostrorum et pro anima Henrici regis et antecessorum nostrorum et pro anima Auice uxoris mee et matris Roberti filii mei et pro salute et stabilitate tocius regni Anglie Insuper abbas et conuentus receperunt nos in fraternitate sua et omnibus beneficiis ordinis sui et concesserunt duos monachos ad tenendum inperpetuum nobis et heredibus nostris Testibus Roberto filio meo Nicholao filio meo Nicholao de Cloptune Herui de Broel Godefrido Bras Osberto Waleis Waltero filio Gerardi Willelmo filio Jostan Willelmo filio Roberti Gaufrido Warissedey Johanne et Radulfo filiis eius Ricardo filio Pauee Willelmo de Cumbreford