Charter Document - 08040138
| Charter Number: | 08040138 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1155 - 1160 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris dei fidelibus et omnibus hominibus meis Francis et Anglis quod ego Hugo de Ardena et uxor mea Aliz dedimus et concessimus in perpetuam elemosinam deo et sancte Marie de Stanleia et monachis ibidem deo seruientibus unam carucatam terre de dominio meo apud Rotteleiam et unam partem de graua mea scilicet Cnihtegraue sicut bradeweie diuidit liberam et quietam ab omni exactione et seruicio seculari Et hoc fecimus pro salute et incolumitate Henrici regis et regine et filiorum eorum et pro anima regis Henrici et pro nobismetipsis et amicis nostris et animabus antecessorum nostrorum ut in societate et fraternitate Cysterciensis ordinis hac elemosina et hoc beneficio participes efficiamur Et huius donationis testes sunt Rodbertus capellanus et Hosbertus de Ardena et Chetelbern de Longedun et Haraldus miles et Helias
