Charter Document - 08040130
| Charter Number: | 08040130 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1130 - 1132 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Nicholaus filius Roberti de Statfort et Robertus primogenitus et heres meus pro animabus nostris et parentum nostrorum pro incolumitate regis Henrici et statu regni ipsius concedimus in elemosinam Bernardo priori de Cheningowrda et canonicis suis ecclesiam sancti Wlfati de Stanis que est de feodo nostro cum omnibus suis pertinentiis liberam et quietam in perpetuum de omni seruitio et consuetudine et exactione seculari ad nos pertinente Preterea concedimus in elemosinam eidem ecclesie eadem libertate totam terram quam tenuerat Brisardus in Stanes scilicet waram et dimidiam cum cotelandis et insuper medietatem tocius nemoris quod pertinet Waletone manerio sicut Enisanus et Ernaldus filius eius Gaufrido de Glint ad opus predicte ecclesie uendiderunt Concedimus quoque in elemosinam et simili libertate in Waletona manerio totam terram quam Alanus gener Enisani et uxor eius filia eiusdem Enisani predicto Gaufrido similiter ad opus prefate ecclesie uendiderunt scilicet unam waram et duas cotelandas cum dominio et prato que Enisanus predicte filie sue in matrimonium dederat Nouerint etiam tam posteri quam presentes quod Enisanus et Ernaldus filius eius qui de nobis Waletonam manerium in feodo tenuerant prefatam ecclesiam cum supranominatis terris et medietate nemoris in elemosinam prius eisdem canonicis concesserant et de omni seruitio et consuetudine et exactione et omni re ad eos pertinente ex toto liberos et quietos clamauerant Nos quoque ipsis presentibus absque omni contradictione et calumpnia hanc ipsorum donationem confirmauimus Preterea quicumque de nostro feodo aliquid beneficium siue in terris siue in decimis siue in aliis quibuslibet rebus prefate ecclesie per nos conferre uoluerit concedimus et eadem libertate confirmamus Precipimus itaque super foris facturam nostram ne aliquis ex nostris de sibi concessis seu concedendis siue in bosco siue in plano siue in pratis siue in pascuis seu in aquis seu in quolibet alio quicquam detrahat uel diminuat uel inquietat sed omnia sua perpetua pace habeant et absolute et libere et quiete et firmiter teneant Hanc cartam in ecclesia de Stanes xv Kalendas Nouembris confirmauimus et super altare imposuimus Huius concessionis et confirmationis sunt testes Robertus archidiaconus de Statfort Florentius prior de Wich Robertus filius Stemfin Godwinus de Gnoweshala Aldewinus presbiter Inisan de Waletona Robertus filius Odonis Ranulfus filius Liolfi Robertus filius Normanni Sanson filius Dunnewal Ivo Pantulf Radulfus filius Briani Walterus filius Willelmi Herueus filius Bagot Robertus de Constantin Iugan Ricardus Meuerel Herueius le cras Gerardus et Walterus de Stanes
