Charter Document - 08040129

Charter Document - 08040129


Charter Number: 08040129
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1219 - 1226
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Odo de Danmartin filius Odonis de Danmartin dedi ac concessi et hac presenti carta mea confirmaui pro salute anime mee et pro animabus patris et matris mee et antecessorum et successorum meorum deo et hospitali sancti Jacobi de Tenregge et fratribus ibidem deo seruientibus dimidiam acram terre de La Brome in uilla mea de Chepestede quam Alfricus Sopere tenuit de me cum domibus que sunt super ipsam terram Habendam et tenendam eidem hospitali et fratribus eiusdem hospitalis de me et de heredibus meis in perpetuam elemosinam finabiliter libere et quiete ab omni seruicio et seculari exaccione Et ego et heredes mei debemus warantizare prefato hospitali et fratribus eiusdem hospitalis predictam terram cum pertinenciis contra omnes homines et contra omnes feminas Ut autem hec donatio concessio et confirmatio mea rata sit et stabilis inperpetuum eam presenti carta mea atque sigillo meo confirmaui Hiis testibus Willelmo de Danmartin Roberto Bernard Radulfo de Pimp Roberto filio Pagani Willelmo de Sancto Johanne Petro de Talewrth Ada de Talewrth Eustachio de Wlkest Willelmo de Noua terra et pluribus aliis