Charter Document - 08040128

Charter Document - 08040128


Charter Number: 08040128
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de Bedefont filius Thoroldi de Bedef concessi et presenti carta mea confirmaui Thome de Hauerill donationem et concessionem et dimissionem quam Ricardus de Heriet ei fecit de uilla de Westbedefont cum omnibus pertinenciis suis Habendam et tenendam eidem Thome et heredibus suis de predicto Ricardo et de heredibus suis in feodo et hereditate libere quiete honorifice bene et in pace integre finabiliter sicut carta testatur quam idem Tomas habet de predicto Ricardo Ita quod nec ego Robertus predictus nec heredes mei nec aliquis per nos uel pro nobis pro aliquo casu qui possit contingere in predicta uilla de Westbedefont nec in omnibus pertinentiis suis aliquid poterimus nec debemus habere nec exigere neque capere in perpetuum Hanc autem terram prenominatam totam integre cum omnibus pertinentiis suis ego Robertus predictus et heredes mei finabiliter warantizabimus eidem Thome et heredibus suis contra omnes homines et feminas Pro hac igitur concessione et warantizacione et presentis carte mee confirmatione idem Thomas dedit mihi unam marcam sterlingorum Hiis testibus Willelmo de Wyndesor Ricardo de Heriet Ricardo de Sifrewast magistro Jocelino mariscallo Willelmo de Suhall Waltero de Greneford Waltero de la Poille Clemente de Sanderdone Willelmo Rilfo Henrico filio Ailwin maiore Lond Petro filio eius Willemo de Hauerill Jacobo filio eius Rogero filio Alani Willelmo filio Reineri Henrico fratre eius Alano filio Petri Goce fratre eius Andrea Neuel Roberto filio Aliz Willelmo de Berking Petro Duce Rogero fratre eius Toma Gangeshid Willelmo Longoauro Willelmo filio Benedicti Toma Bukerel