Charter Document - 08040125

Charter Document - 08040125


Charter Number: 08040125
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1195 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Brai annuente Margeria uxore mea et Milone filio meo et herede pro salute animarum et antecessorum nostrorum quietum clamaui monachis ecclesie sancti Andree de Norhant in liberam et puram et perpetuam elemosinam totum forinsecum seruitium quod pertinet ad terram quam habent in Foxleia ex dono Othberti et Adelulfi filii sui Quare uolo et concedo et firmiter precipio ut predicti monachi prefatam terram cum omnibus pertinentiis suis teneant libere et honorifice et quiete ab omni exactione et consuetudine et seruitio seculari sicut ulla elemosina melius et liberius teneri potest Preterea dedi et concessi prefatis monachis in liberam et puram et perpetuam elemosinam totam partem meam in bosco de Horton qui dicitur Purnho Hanc autem donacionem et concessionem meam tam in bosco prefato quam de terra predicta ego et heredes mei predictis monachis contra omnes homines in perpetuum warantizabimus Hanc autem donationem et concessionem meam ut firma et stabilis in perpetuum permaneat presenti scripto et sigilli mei testimonio confirmaui His testibus Henrico filio Petri de Norhant Rogero Thorpel Petro Malesoures Stephano de Clai Petro de Neuton Simone de Maidewell Roberto Lupo et multis aliis