Charter Document - 08040105
| Charter Number: | 08040105 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1152 - 1173 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Comes Rogerus de Clare omnibus hominibus suis Francis et Anglicis salutem Sciatis me concessisse illam conuentionem et donationem firmiter quam Hugo Tirell fecit Geruasio de Cornhull de manerio suo de Lehyngeham quod est de feudo meo sicut Hugo predictus Tirell melius et liberius et honorabilius tenuit Sciendum enim est quod Geruasius de Cornhull et heredes sui debent hoc predictum manerium solum et quietum et liberum tenere finabiliter Reddendo inde per annum pro omnibus seruitiis Hugoni Tirello aut heredibus suis unam cuppam argenti de pondere trium marcarum et hec cuppa predicta debet illis reddi Londoniis quando illuc a Geruasio uel a suis exigetur per Hugonem uel per heredes suos Et pro hac donatione et conuentione dedit predictus Geruasius Hugoni predicto Tirello centum marcas argenti ad iter suum de Jerusalem Et si contigerit quod heredes Hugonis Tirelli noluissent predictum pactum tenere Geruasio predicto de Cornhull uel heredibus suis ego Rogerus debeo warantizare predictum pactum Geruasio uel heredibus suis Et si contigerit quod predictum manerium incidet in manu mea predictus Geruasius et heres eius tenebit predictum manerium de me in capite finabiliter et de heredibus meis per seruicium unius militis pro omnibus seruiciis finabiliter Et si placitum aliquod euenerit predicto Geruasio uel heredibus suis de predicto manerio illud placitum teneatur Londoniis uel Suewerke Et pro hac concessione ipse predictus Geruasius homo meus deuenit et hac concessione dedit mihi unum pulchrum equum Et huius concessionis sunt testes scilicet Walterus filius Gilleberti Hamo Pecce Radulfus Waleis Stephanus de Danmartin Matheus pincerna Ricardus filius Simonis Rodbertus de la Mar Radulfus clericus Johannes clericus Willelmus clericus Ricardus cocus Walterus camerarius Rogerus filius Azol Hugo hostiarius magister Godwinus Alanus filius Huberti Michael filius Alfredi Johannes filius Radulfi et Radulfus filius eiusdem et Michael frater eius et Rodbertus uel Willelmus filius Ysabel Picotus Lugbard et Gaufridus filius eius Goce Vine et Radulfus frater eius Gaufridus de Sancto Eleg Paganus Jordanus nepos Geruasii Rodbertus Gkest Rodbertus deli Willelmus filius Rodberti Thomas clericus
