Charter Document - 08040084

Charter Document - 08040084


Charter Number: 08040084
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146 - 1148
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Comes Gillebertus de Clara omnibus hominibus suis Francis et Anglicis salutem Sciatis me concessisse firmiter illam conuentionem et uenditam quam Hugo Tirell fecit Geruasio de Chorhella de manerio suo de Laingheham quod mouet de feodo meo sicut ipse predictus Hugo Tirell melius et liberius et honorabilius tenuit Sciendum enim est quod Geruasius de Corhella heredesque sui debent id manerium supra commemoratum tenere solum quietum et deliberum de omnibus seruiciis reddendo inde per annum Hugoni Tirell aut heredibus suis unam cuppam argenti de pondere trium marcarum et hec cuppa predicta debet illi reddi Londoniis quando illuc exigetur ab Geruasio uel a suis per Hugonem uel per heredes suos aut per preceptum eorum Preterea sciendum est quod Geruasius de Chorhella mihi pro hoc waranto faciendo quandam cuppam argenti Testes comes Gillebertus de Penbr Willelmus de Dammartin Hamo Peccat Albericus de Capella Rogerus de Clincamp Radulfus Walensis Philippus de Hum Rogerus de Wanci Willelmus de Berchamsted Talebod de Neweham