Charter Document - 08040064

Charter Document - 08040064


Charter Number: 08040064
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1262
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Alienora dei gratia regina Anglie domina Hybernie et ducissa Aquitanie et Edwardus eius primogenitus universis presentes litteras inspecturis salutem in domino Licet in quodam instrumento per quod nos una cum religioso viro abbate de Burgo Sancti Petri domini nostri regis thesaurario dominis Johannes Mansell thesaurario Eboracensi Philippo Basset justiciario Anglie et Robert Waleram obligati simus quilibet in solidum Spinello Symonetti Janucio Beaumondi et Renucio Ardingi ac eorum sociis ciuibus et mercatoribus Florentie in mille et septingentis marcis sterlingorum nomen domini Walteri de Merton cancellarii predicti domini nostri regis sit insertum non tamen sigillum eius in ipso instrumento appensum nos uolentes indemnitati dictorum mercatorum prospicere et ipsos conseruare omnino indemnes nolumus quod propter defectum sigilli cancellarii dictis mercatoribus in aliquo preiudicium generetur quominus nos duo specialiter uterque insolidum predictis mercatoribus in dicta summa pecunie teneamur renunciantes expresse noue constitutioni de duobus vel pluribus reis debendi iuri de principali et omni alii iuri In cuius rei testimonium fecimus has litteras sigillorum nostrorum munimine roborari Datum apud Westm[onasterium] vij idus Junii anno domini MCCLX secundo