Charter Document - 08040044

Charter Document - 08040044


Charter Number: 08040044
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1166 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Uniuersis sancte matris ecclesie filiis Bertramus de Verdon salutem Uniuersitati uestre notificetur causam que uertebatur inter me et Robertum de Harecurt super capellaria de Bosewurthe quam petebam ad ecclesiam de Bosewurthe pertinentem per duodecim legales homines coram justiciariis domini regis compromisimus hoc modo esse sopitam Scilicet quod Robertus de Harecurt et heredes sui capellariam suam in perpetuum sine omni vexatione et reclamatione matricis ecclesie de Bosewurthe quietam habebit et capellanum suum in eadem capella sua ad diuinum officium celebrandum quemcunque uoluerit habebit cum duabus partibus ouentionis totius dominici sui et curie sue de Bosewurthe tam de oblationibus quam de aliis ouentionibus illius curie seruata tamen tercia parte matrici ecclesie de Bosewurthe tam de oblationibus quam de aliis ouentionibus Pasturam quoque quam in parco Roberti de Harecurt clausam mihi petebam Roberto de Harecurt et heredibus suis sicut suum remanet Hiis testibus Pe[tro] Simonis Alano filio Fuke Pagano de Prers Rogero de Mortuna Ricardo de Friuilla Henrico de Verdon Helia clerico Henrico clerico Roberto []esleia Radulfo de Normanuilla Willelmo Saket Willelmo de Alencun Roberto diacono et multis [a]liis