Charter Document - 08040043
| Charter Number: | 08040043 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1177 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus dei gratia rex Anglorum et dux Normannorum et Aquitanorum et comes Andegauorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse Thome filio Roberti filii Noel ipsi et heredibus suis in feodo et hereditate omnia subscripta que rationabiliter data sunt ei et concessa et cartis donatorum suorum confirmata Ex dono Ricardi Coventrensis episcopi et concessione ipsius totum tenementum ipsius Thome quod est de feodo ipsius episcopi et de hereditate eiusdem Thome Ex dono et concessione Laurencii Couentrensis prioris totiusque conuentus terram de Grenebergia sicut pater eius eam melius et liberius unquam tenuit et burgagium quod habuit in Couintrie Ex concessione Anselmi abbatis totiusque conuentus sancti Edmundi totam terram que hereditario jure ipsum Thomam contingit que fuit Liueue uxoris Odonis aurifabri et Willelmi filio Alboldi in Halstedia Ex concessione Roberti de Stafford terram de Rontonia et Cokeslonia et terram de Burg que est juxta Gnowesale Quare uolo et firmiter precipio quod idem Thomas et heredes sui post eum omnia supradicta habeant et teneant in feodo et hereditate bene et in pace libere et quiete integre et plenaria et honorifice per seruitia in cartis predictorum determinata in bosco et plano in pratis et pascuis in aquis et molendinis in viuariis et stagnis in viis et semitis et in omnibus aliis locis et aliis rebus ad ea pertinentibus et cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis infra burgum et extra sicut carte prefati episcopi et abbatis atque conuentus sancti Edmundi et prioris totiusque conuentus de Covintrensis et Roberti de Stafford testantur Testibus Gilleberto Lund Gaufrido El Johanne Northwic episcopis Nicolao capellano comite Willelmo de Mand Hugone comite Cestr Ricardo comite de Clara Willelmo de Aubinn Randulfo de Glanvill Bertramo de Verdun Gaufrido Pertic Widone Extraneo Willelmo filio Radulfi Apud Norhamtonam
