Charter Document - 08040040

Charter Document - 08040040


Charter Number: 08040040
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1156
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglie et dux Normannie et Aquitannie et comes Andegavie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie Francis et Anglicis salutem Sciatis me dedisse et concessisse comiti Alberico in feodo et hereditate tercium denarium de placitis comitatus de Oxenefordscyr ut sit inde comes Quare volo et firmiter precipio quod ipse et heredes sui habeant inde comitatum suum ita libere et quiete et honorifice sicut aliquis comitum Anglie liberius et quietius et honorificentius habet Testibus Thome cancellario Hugone comite de Norfolc Rogero comite de Clar comite Patricio Ricardo filio Gisleberti Henrico de Essex constabulario Ricardo de Humetis constabulario Ricardo de Luci Waltero filio Roberti Manassero Biset dapifero Warino filio Geroldi camerario Ricardo de Canuilla Willelmo de Lanual Hamone Peccato Apud Dour in transitu regis