Charter Document - 08040018

Charter Document - 08040018


Charter Number: 08040018
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1235 - 1264
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Rogerus de Quency comes Wynton constabularius Scocie salutem in domino Noueritis me pro salute anime mee et animarum antecessorum et successorum meorum concessisse abbati de Gereuedon et monachis ibidem deo seruientibus quod ego defendam eos contra omnes tenentes meos de Sepeheued quod ipsi tenentes nunquam cum aueriis suis pascere possint campos dictorum monachorum de Gereuedon Dixele [] cum warda facta set in seysona quando campi aperti sunt et vicini cum vicinis communicare debent Ita tamen quod in dicta seisona bestie dictorum hominum per vires dictorum abbatis et conuentus uel suorum non eiciantur quin in predictis locis sine warda facta vadant si ibi veniant secundum quod moris est patrie Et quod predicti monachi stipulas suas colleccioni deputatas sine destruccione aueriorum predictorum tenencium colligere possint usque ad quindenam sancti Michaelis in perpetuum In cuius rei testimonium hanc presentem cartam sigillo meo feci sigillari Hiis testibus dominis Philippo Luuell Sehero de Sancto Andrea Willelmo de Bosco Petro Potar Michaele de Preston Gilberto de Colewen Roberto de Trafford clerico et aliis