Charter Document - 08040003
| Charter Number: | 08040003 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1154 - 1189 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis Thomas dispensator Gaufridus de Jort Willelmus de Munford Henricus filius Serlonis et Ricardus frater eius Robertus filius Picoti salutem Sciatis nos communi consilio et bona uoluntate et concessione hominum nostrorum de Luccebur dedisse et confirmasse deo et ecclesie sancte Marie de Gerold et monachis ibidem deo seruientibus pro salute nostra et omnium antecessorum nostrorum in perpetuam elemosinam Locholmewro de Fulefen quod est iuxta terram suam de Haliwellehahe Pro hac donatione et concessione monachi concesserunt nobis et hominibus nostris quod erimus participes omnium bonorum que fient in abbatia sua in perpetuum Huius donationis sunt testes magister Serlo Nicholas sacerdos Gillebertus sacerdos Ricardus filius Nicholai Radulfus armiger Gillebertus filius militis Radulfus parmentarius Robertus filius Henrici Turgisius Gaufridus filius Nicholai
