Charter Document - 08030001
| Charter Number: | 08030001 |
|---|---|
| Cartulary Title: | A Northamptonshire Miscellany |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1190 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Clopton dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome de Hotot in feodum et hereditarium in villa Cloptonie toftum et croftum quod Acarius filius Quene tenuit plenaria et toftum quod fuit Hubertici Tillarii et Albrici filii Willelmi cum tofto et crofto et virgata sua terre et omnibus pertinenciis que ad predictam terram pertinent et Quene matrem eius et omnes infantes eius et virgata terre quam Walterus le Archer tenuit cum tofto et crofto et cum omnibus pertinenciis que ad predictam terram pertinent Et preterea de dominico meo pratum quod iacet pro septem acris in Pitfurlong et culturam que iacet pro decem acris iuxta domum Roberti de Norfolc et le Ofrecolecroft quod iacet pro septem acris et terram que iacet inter vias pro tribus acris et terram de Witisdale quod iacet pro tribus acris et terram de Longelond que iacet propius ville pro septem acris et terram de Mikelebewic que iacet pro v acris et terram que iacet versus Madeslade pro una acra et terram infra fossum prati que iacet pro li acris Et terram in Stocfolde que iacet pro tribus acris et terram de Coppidemere que iacet pro duobus acris et terram in Tornhilslade que iacet pro septem acris et terram inter moras que iacet pro duobus acris et terram versus divisam de Torp que iacet pro duobus acris et terram de Brocfurlong que iacet pro quatuor acris et terram super Enol que iacet pro una acra et dimidia et terram in Middilfurlong que iacet pro quatuor acris et terram in Olvismerefurlong que iacet pro tribus acris et terram de Klaihil que iacet pro quatuor acris et terram in Hungerhilslade que iacet pro duobus acris et terram ad Bagwest que iacet pro una acra et terram de Nelond in Sarpislade que iacet pro una acra et terram in Sortebanlond que iacet pro duobus acris et terram ad Thornihil que iacet pro quatuordecim acris et terram de Brocfurlong que iacet pro decem acris et quatuor selliones ad Brocfurlong que iacent pro una acra Hanc predictam terram dedi predicto Thome de Hotot et heredibus suis in feodum et hereditatem tenendam de me et heredibus meis pro homagio suo et servicio suo et viginti marcis quas mihi dedit libere et quiete in pratis et pasturis in exitibus et in omnibus libertatibus que ad predictam willam Cloptonie pertinent pro omni servicio que ad me pertinet scilicet servicium decime partis feodi unius militis faciendo Hanc predictam terram debeo ego et heredes mei warantizare Thome de Hotot et heredibus eius et si eam warantizare non possimus commutacionem ei faciemus ad valitudinem de nostro feodo Hiis testibus Willelmo Lancelin Radulpho filio Willelmi Galfrido filio Ade Henrico filio Galfridi Rogero filio Galfridi Widone filio Willelmi et multis aliis
