Charter Document - 08020124

Charter Document - 08020124


Charter Number: 08020124
Cartulary Title: The Fifteenth Century Cartulary of St. Nicholas' Hospital, Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1247 - 1259
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nouerint omnes ad quos presens carta peruenerit quod Ego Alexander de Chelk dedi concessi remisi et quiete clamaui pro me et heredibus meis Johanni de Maniford octo acras terre cum pertinentiis suis in Gerardeston videlicet totam illam terram quam habui de Johanne Wydmore in predicta villa cum omnibus pertinentiis Habendam et tenendam predictam terram cum omnibus pertinentiis suis predicto Johanni et heredibus suis vel cuicunque illam in sanitate vel in infirmitate assignare vel legare voluerit de dominis feodi faciendo eis inde annuatim seruicia debita et consueta Restitui eciam eidem Johanni omnia munimenta mea que de dicta terra habui Pro hac autem remissione et quieta clamancia dedit mihi dictus Johannes duas marcas et dimidiam argenti Et vt hec mea donacio concessio et quieta clamancia perpetuam obtineant stabilitatem presentem cartam sigilli mei impressione roboraui