Charter Document - 08020123
| Charter Number: | 08020123 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Fifteenth Century Cartulary of St. Nicholas' Hospital, Salisbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1245 - 1259 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod Ego Walterus filius Sagari de Chelk dedi concessi et hac carta mea confirmaui pro me et heredibus meis Matheo venatori de Sutton pro homagio suo et seruicio viij acras terre mee in vno campo de Gerardeston et alias viij acras in alio campo cum omnibus pertinentiis suis Scilicet in campo orientali vnum capitalem acram que extendit se super viam versus South et North et aliam acram que similiter se extendit super eandem viam que est proxima iuxta terram Willelmi clerici et iij acras supra lokslade supra hullam que extendunt se versus West et East et lincham de Waleerek que fuit Willelmi clerici et j acram que est in fine illius linche versus East et j acram que iacet north de la combe supra cokkeles lynch Et in alio campo Occidentali vnam acram que iacet iuxta viam apud wanserde et ij acras supra in eadem cultura et j acram Similiter in eadem cultura et ij acras in lokslade que extendunt se versus West et East Et j acram in cumba versus West et East de muehilelyua que fuit Willelmi clerici et j acram in locslade que extendit South et North et etiam super catesbragen tenendas et habendas de me et heredibus meis sibi et heredibus suis vel cuicunque eas assignare voluerit libere et quiete bene et in pace jure hereditario Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis ipse et heredes sui vel sui assignati ij solidos ad duos anni terminos Scilicet ad pascha xij denarios et ad festum Michaelis xij denarios pro omni seruicio querelis et de mandis ad me vel heredes meos pertinentibus Saluo Regis seruicio quantum pertinet ad tantum terre in eadem villa Habebit eciam dictus Matheus et heredes sui vel sui assignati xxxij oues et ij animalia in pastura quieta Et vt hec mea donacio et concessio rata et stabilis semper permaneat hanc presentem cartam sigilli mei impressione confirmaui Hijs testibus Johanne Alani Henrico Tulet Johanne Cusin Alexandro filio Brignat Johanne filio Adam Willelmo Forestario Simonem Wither T Hayrun Roberto Mascarel Roberto Frode W de Bridmore Johanne Tergis qui scripsit hanc cartam et multis alijs
