Charter Document - 08020121

Charter Document - 08020121


Charter Number: 08020121
Cartulary Title: The Fifteenth Century Cartulary of St. Nicholas' Hospital, Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1247 - 1259
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod Ego Matildis que fui vxor Mathei le Venor in legitima viduitate mea remisi et quietum clamaui de me et heredibus meis inperpetuum Johanni de Manyford totum ius et clameum quod habui vel quocunque modo habere potui in xx acris terre cum pertinentiis suis in Gerardeston de quibus idem Johannes tenet decem et octo acras et Alexander de Chelk duas acras ita scilicet quod nihil iuris vel clamei in predicta terra vllo tempore habere potero vel calumniare inperpetuum Et in huius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hijs testibus Domino Johanne de Strodo Johanne Aleyn Johanne de Derneford Roberto Mascarel Thome le Venor Thome Widemore Johanne Wither Symone Wither Roberto Strode et alijs