Charter Document - 08020115

Charter Document - 08020115


Charter Number: 08020115
Cartulary Title: The Fifteenth Century Cartulary of St. Nicholas' Hospital, Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1289
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod Ego Philippus del Hook [de quercu] pro me et heredibus meis vel assignatis quibuscunque dimisi remisi et quiete clamaui Deo et ecclesie beate Marie et Episcopo nouarum Sarum et fratribus hospitalis sancti Nicholai eiusdem totum ius et clameum meum quod habui vel habere potui racione successionis vel casus cuiuscunque in vna virgata terre cum vno messuagio Cuius virgate terre iacet vna medietas in campo de Westgerardeston et alia in campo de magna Chalke de qua quidem placitum fuit inter me et dictos fratres coram Justiciarijs Domini Regis apud Wilton itinerantibus anno regni regis Edwardi filij regis Henrici Septimo Decimo cum omnibus Juribus consuetudinibus et alijs omnibus qualitercunque ad dictam terram spectantibus seu pertinentibus nichil mihi de eisdem vel heredibus meis vel assignatis quibuscunque retinendo Pro qua dimissione remissione et quieta clamancia mea dederunt michi dicti fratres decem marcas argenti in vtilitatem meam conuersas Et in huius rei securitatem maiorem presenti scripto sigillum meum apposui Hijs testibus videlicet Dominis Jacobo de Trowe et Johanne de Lucy militibus Roberto de Basing Michaele de Bernewelle Henrico Montserell Thoma Wyther Symone Wyther Thoma de Gerardeston Elya de Harnam Philippo Botirstipe Adam de Kyngesmyll et alijs