Charter Document - 08020113
| Charter Number: | 08020113 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Fifteenth Century Cartulary of St. Nicholas' Hospital, Salisbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Memorandum |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno Domini MCCLXXX primo cum Johannes Burnel vicarius de Domerham tunc custos hospitalis sancti Nicholai Sarum portasset breve Domini Regis de consuetudinibus et rectis seruiciis super Simonem Wither tenentem dicti hospitalis sancti Nicholai coram domino Salomone de Roff et suis socijs itinerantibus tunc apud Wilton venit frater Walterus de Permort tunc preceptor Domus de Anesteia hospitalis Ierusalem et opposuit se dicens dictum Simonem Wither esse hominem hospitalis Jerusalem et tenentem suum et non hominem nec tenentem custodis hospitalis sancti Nicholai Sarum nec fratrum ibidem commorantium racione xij denariorum annualis redditus debit hospitali Jerusalem tandem tamen hine inde diu esset disputatum et calumniatum amicis omnibus interuenientibus veritate eciam rei cooperta sub forma subscripta cessauit disputacio et calumpnia Ita videlicet quod dictus frater Walter []
