Charter Document - 08020112

Charter Document - 08020112


Charter Number: 08020112
Cartulary Title: The Fifteenth Century Cartulary of St. Nicholas' Hospital, Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1289
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud nouam Sarum in octav purificationis beate Marie Anno regni Regis Edwardi filij Regis Henrici septimo decimo coram Salomone de Roff Waltero de Hoptone Magistro Thoma de Soterbinton et Ricardo de Boyland justiciarijs itinerantibus et alijs domini Regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Philippum de Quereu petentem et Johannem de Henton Magistrum hospitalis sancti Nicholai de noua Sarum tenentem per fratrem Hugonem de Sitelyng positum in loco suo ad lucrandum vel perdendum de vno mesuagio et vna virgata terre cum pertinencijs in Estgerardeston et magna Chalbet abbatisse vnde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Philippus recognouit predictum tenementum cum pertinencijs esse ius ipsius magistri et fratrum et sororum predicti hospitalis et illud remisit et quietum clameum de se et heredibus suis predicto magistro et successoribus suis et fratribus et sororibus predicti hospitalis inperpetuum et predictus magister recepit predictum Philippum et heredes suos in singulis beneficijs et oracionibus que de cetero fient in predicto hospitali inperpetuum