Charter Document - 08020110
| Charter Number: | 08020110 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Fifteenth Century Cartulary of St. Nicholas' Hospital, Salisbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Obligation |
| Date: | 1256 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Vniuersis hoc scriptum visuris vel audituris Thomas le Venur Thomas de Wydemore Ricardus de Remesbir salutem Noueritis nos fideliter promisisse et fide media obligasse procuratori hospitalis sancti Nicholai Sarum quod Johannes de Manningeford scripta confecta que sunt emendanda inter eum et dictum hospitale secundum voluntatem dicti procuratoris emendabit Insuper faciemus venire matrem dicte Thome le Venur apud Chalk coram dicto procuratore cartam suam warantizare de quieta clamancia factam In cuius rei testimonium huic scripto sigilla apposuimus Hijs testibus Dominis Roberto de London Thoma de Tabler militibus Johanne Alani Henrico Forestario Alexandro Brictnat Roberto Maskerel et alijs Datum in crastino sancti Andree Anno regni regis Henrici filij Regis Johannis xl primo
