Charter Document - 08020097

Charter Document - 08020097


Charter Number: 08020097
Cartulary Title: The Fifteenth Century Cartulary of St. Nicholas' Hospital, Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1247 - 1259
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod Ego Robertus Maskerel dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Thome filio Adam de Gerardeston pro homagio et seruicio suo quatuor acras terre mee in Gerardeston cum omnibus pertinentiis illas videlicet quas Matheas Venator quondam de me tenuit Habendas et tenendas ipsi Thome et heredibus suis vel eius assignatis libere quiete et integre cum pastura quindecim ouium et vnius bouis cum ouibus et bobus meis et cum omnibus alijs pertinentiis suis inperpetuum de me et heredibus meis Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis dimidiam libram cumini in festo sancte Edithe pro omni seruicio consuetudine et exactione seculari ad me vel ad heredes meos pertinente saluo regali seruicio ad tantum terre de eodem feodo pertinente Ego vero et heredes mei memoratas quatuor acras terre cum pastura prenominata et omnibus alijs pertinentiis suis dicto Thome et heredibus suis vel eius assignatis contra omnes homines et feminas inperpetuum Warantizabimus et versus omnes de omnibus predictum seruicium acquietabimus Pro hac autem donacione concessione confirmacione et warantia dedit mihi dictus Thomas viginti et octo solidos sterlingorum in recognicionem Et vt hec mea donacio concessio confirmacio et warantia inperpetuum robur firmitatis optineant eas presentis scripti testimonio cum sigilli mei munimine roboraui Hijs testibus Johanne filio Adam de Gerardeston Roberto de Seles Johanne Alani Waltero Sturebagger Henrico Tulet Johanne Cusyn Symone Wyther Willelmo Forestar Willelmo de Brudemere et multis alijs