Charter Document - 08020094

Charter Document - 08020094


Charter Number: 08020094
Cartulary Title: The Fifteenth Century Cartulary of St. Nicholas' Hospital, Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1247 - 1259
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod Ego Robertus Maskerel dedi concessi et presenti carta mea confirmaui Johanni de Maningeford vnam piciam terre in Gerardeston illam scilicet que iacet inter domum meam et cursum aque et que se extendit in longitudine a via ante hostium meum vsque gardinum Johannis de Gerardeston cum arboribus super eam crescentibus et cum omnibus alijs pertinentiis suis et viginti duas acras terre cum pertinentiis suis in eadem villa videlicet in campo orientali duodecim acras de quibus vna vocatur shortehenedeacre altera iacet proxima iuxta muchelecliue tertia in Northerelokslade iuxta terram Johannis de Gerardeston quarta ad la Lambecupthorn in occidentali cultura Binorthethecumbe quinta in eadem cultura iuxta terram que fuit Ranulphi Bigge dimidia acra in eadem cultura proximior monti preterea dimidiam acram sexta in orientali cultura Binorthethecumbe iuxta terram predicti Johannis septima ibidem proximior dicte terre ipsius Johannis ex altera parte octaua in eadem cultura proxima monti preter vnam acram decima super Catesbrathen dimidia acra in Smokfurlang et vna acra in eadem cultura que vocatur la Smokacre Et in campo occidentali decem acras de quibus vna acra iacet in Hulfurlang proxima iuxta Haicum alia in eadem cultura iuxta terram predicti Johannis vna apud Vggedeslinche iuxta terram Thome de Gerardeston dimidia acra in Valle iuxta Fifhide vna acra que vocatur la Longehenedeacre vna acra in la Gydielonde dimidia acra ibidem iuxta terram Johannis de Gerardeston dimidia acra inter les Lynches dimidia acra Glydeumbe vna acra in cultura supra Glydeumbe versus West Item due acre ibidem in Westerfurlang et pasturam ad quatuor aueria et ad triginta bidentes quiete de herbagio leuantes et cubantes in eodem feodo vel alibi ad voluntatem tenentis Et preterea dedi et concessi eidem Johanni homagia redditus et omnia seruicia que ad me pertinebant vel pertinere possent de dimidia virgata terre quam Johannes de Gerardeston aliquando de me emit in Gerardeston et homagium et seruicium Johannis Wither et heredum suorum que ad me pertinebant de vno mesuagio et decem et octo acris terre cum pertinentiis quas idem Johannes de me tenuit in eadem villa dedi et concessi eidem Johanni totum montem meum quem habui in predicta villa videlicet totam terram et scollium que in montibus eiusdem ville habui vel habere potui cum spinis et alijs vesturis ibidem crescentibus et totam pasturam meam quam in predicta villa habui tam in campis quam in montibus excepta pastura ad duo aueriata quam ad opus meum retinui si tot saluis alijs cartis meis habere potero Ita scilicet quod dictum montem spinas et pasturam dictus Johannes possit diffindere et de eisdem delinquentes imparcare et attachiare et ab eisdem emendas capere sicut ego vnquam melius et liberius facere potui dedi insuper eidem Johanni quandam piciam terre de curia mea continentem tam in longitudine quam in latitudine sexaginta et quindecim pedes per totum ad quandam ponfaldam sibi faciendam ad dicta imparcamenta et attachiamenta imponenda Habendam et tenendam totam predictam terram dictum montem et dictam pasturam cum omnibus pertinentiis suis et homagium redditus et seruicia dictorum Johannis et Johannis et heredum suorum cum omnibus pertinentiis suis dicto Johanni Maningeford et heredibus suis vel cuicunque assignare vel legare voluerit de me et heredibus meis libere et quiete inperpetuum Faciendo inde annuatim michi et heredibus meis tantum regale seruicium quantum pertinet ad tantum tenementum de eodem feodo pro omni seruicio secta curie mee et omni demanda seculari Et ego Robertus et heredes mei dictam terram et omnia supradicta cum pertinentiis suis dicto Johanni et heredibus suis contra omnes gentes warantizabimus et de omnibus sectis acquietabimus inperpetuum Et in huius rei testimonium presentem cartam sigilli mei impressione roboraui Hijs testibus Johanne Alani Henrico Tulet Willelmo de Cerde Johanne de Durneford Willelmo Forestario Henrico Forest[ario] Johanne Wither Simone Wither Philippo de Gerardeston Philippo Cusin Thoma le Venur Rogero Alexandri Roberto Frode et alijs