Charter Document - 08020091

Charter Document - 08020091


Charter Number: 08020091
Cartulary Title: The Fifteenth Century Cartulary of St. Nicholas' Hospital, Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1232 - 1246
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod Ego Robertus Maskerel dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Johanni de Maninggeford quindecim acras terre cum pertinencijs suis in Gerardeston videlicet in campo orientali octo acras et dimidiam de quibus vna acra vocatur le Shortehendacre et altera iacet inter Mucheleclyue et terram que fuit Radulphi Bigge tercia in Northereloeslade inter terram Johannis de Gerardeston et terram predicti Ranulphi quarta in occidentali cultura Binorthe thecumbe inter terram Johannis de Gerardeston quinta in eadem cultura inter terram predictorum Johannis et Ranulphi sexta in orientali cultura binorthe the combe inter terram predicti Johannis septima ad la Lambe Cupthorn dimidia acra in Smokfurlang et vna acra in eadem cultura que vocatur la Smokacre Et in campo occidentali sex acras et dimidiam de quibus vna acra iacet in hulfurlang proxima iuxta Haicum alia in eadem cultura inter terram predicti Johannis tertia ad Vggedeslinche inter terram Thome de Gerardeston et terram Matillde matris sue quarta vocatur la Lungehenedacre dimidia acra iacet in Valle versus Fifhide inter terram Johannis de Gerardeston et terram Thome fratris sui vna acra in la Gydielande dimidia acra in Glydeumbe et dimidia acra in le Westrecumbe inter terram Martini et terram Johannis de Gerardeston et pasturam ad quatuor aueria et ad triginta bidentes vbique in pastura mea de Gerardeston quiete de herbagio leuantes et cubantes in eodem feudo vel alio ad voluntatem tenentis Habendam et tenendam predictam terram cum pastura predicta et cum omnibus alijs pertinenciis suis dicto Johanni et heredibus suis vel cuicunque illam in sanitate vel infirmitate assignare vel legare voluerit de me et heredibus meis libere et quiete inperpetuum faciendo inde michi et heredibus meis tantum regale seruicium quantum pertinet ad tantum tenementum de eodem feudo in eadem villa pro omnibus sectis et de mandis et omni seruicio seculari ad me vel ad heredes meos pertinentibus Ego vero Robertus et heredes mei predictam terram et pasturam cum pertinentijs suis predicto Johanni et heredibus suis et assignatis suis contra omnes gentes Warantizabimus et de omnibus sectis et de mandis secularibus acquietabimus et defendemus inperpetuum per predictum seruicium Et vt hec mea donacio et concessio firma et stabilis inperpetuum permaneat presentem cartam sigilli mei impressione roboraui Hijs testibus Johanne de Strode Thoma de Perham Johanne Alani Henrico Tulet Willelmo de Cerde Johanne de Derneford Johanne de Gerardeston Thoma et Philippo fratribus suis Willelmo Forestario Johanne Wither et alijs