Charter Document - 08020084
| Charter Number: | 08020084 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Fifteenth Century Cartulary of St. Nicholas' Hospital, Salisbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1234 - 1248 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod Ego Henricus de Montsorel dedi concessi et presenti carta mea confirmaui Johanni de Maningford xij acras terre cum pertinencijs suis in Gerardeston videlicet totam illam terram cum omnibus pertinencijs suis quam emi de Johanne de Derneford Johanne de Gerardeston et de Roberto Mascarel Habendam et tenendam predictam terram cum pertinencijs suis supradicto Johanni heredibus suis vel cuicunque illam assignare vel legare voluerit De me et heredibus meis libere et quiete inperpetuum faciendo inde annuatim capitalibus dominis feodi illius pro me et heredibus meis omnia seruicia inde debita et consueta Habebit autem predictus Johannes et heredes sui vel assignati in pastura de Gerardeston cum dominicis auerijs eiusdem ville vnum averium xxxij bidentes vbique quiete de herbagio Et ego Henricus et heredes mei predictam terram et pasturam cum omnibus pertinencijs predicto Johanni et heredibus suis vel assignatis contra omnes gentes warantisabimus inperpetuum Et vt hec mea donacio et concessio perpetue firmitatis robur obtineant presentem cartam sigilli mei impressione roboraui Hijs testibus Thoma de Perham Willelmo de Cerde Johanne Aleyn et alijs
