Charter Document - 08020067

Charter Document - 08020067


Charter Number: 08020067
Cartulary Title: The Fifteenth Century Cartulary of St. Nicholas' Hospital, Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1280
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod Ego Alicia de Bridford pro salute anime mee dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui fratribus et sororibus et infirmis in hospitali sancti Nicholai Nouarum Sarum Deo seruientibus mansum meum quod habui in Ciuitate Sarum situm de prope mansum fratrum minorum eiusdem ciuitatis Habendum et tenendum dictum mansum cum omnibus suis pertinencijs dictis fratribus et sororibus et infirmis predicti hospitalis De Domino capitali videlicet de domino Episcopo Sarum qui pro tempore fuerit et eius successoribus adeo libere et quiete sicut ego illud mansum vnquam tenui faciendo inde dicto domino Episcopo tamquam domino capitali et suis successoribus Seruicia debita et consueta In cuius rei testimonium presenti carte sigillum meum est appensum Hijs testibus Hamone Lysews tunc maiore Sarum Roberto de Basinges Ricardo Aurifabro Johanne le Bunt Michaele Bastard et alijs