Charter Document - 08020057

Charter Document - 08020057


Charter Number: 08020057
Cartulary Title: The Fifteenth Century Cartulary of St. Nicholas' Hospital, Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1265 - 1268
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[] cum pertinencijs quod quondam fuit eiusdem Warini Quod quidem tenementum situm est in Ciuitate Nouarum Sarr in nouo vico inter tunc tenementum Willelmi Langeford et tunc tenementum Hugonis de Cruke Quare volumus et firmiter concedimus pro nobis et omnibus alijs ex parte nostra quod predicti Fratres predicti hospitalis et eorum successores habeant et teneant antedictum tenementum cum omnibus pertinencijs suis de Domino memorate Ciuitatis qui fuerit pro tempore in capite Reddendo inde annuatim eisdem Domino decem denarios sterlingorum ad terminos in Ciuitate predicta statutos pro omni seruicio Saluis debitis et vsitatis consuetudinibus ad pretactam Ciuitatem spectantibus Ita quod nec nos supradicti Edwardus et Stephanus nec Aliquis alius nomine nostro Aliquid juris vel clamij in predicto tenemento cum pertinencijs clamare nec habere poterimus inperpetuum Pro hac vero quieta clamacione et presentis scripti confirmacione dederunt nobis prenominati Fratres hospitalis predicti quadraginta solidos argenti pre manibus ad execucionem testamenti predicti Warini perficiendam In cuius rei robur et perenne testimonium presens scriptum sigillorum nostrorum impressionibus roborauimus Hijs testibus Galfrido Hamelyn tunc Baliuo Sarr Ricardo de Aune maiore Gilberto Chynne et Willelmo Aubyn Coronatoribus Hamone de Liswis et Adam de Bathampton prepositis Henrico le Dunne Willelmo le Botiller Waltero Pictore Hamone Clerico et alijs