Charter Document - 08020054

Charter Document - 08020054


Charter Number: 08020054
Cartulary Title: The Fifteenth Century Cartulary of St. Nicholas' Hospital, Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1261 - 1275
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Thomas filius Osberti de Hestharnam de consensu et voluntate Matilde vxoris mee dedi concessi et presenti carta mea quietam clamam Deo et fratribus hospitalis sancti Nicholai apud Pontem Sarum dimidiam acram terre in Estharnam cum messuagio super dictam dimidiam acram terre sito ex parte boreali cum omnibus suis pertinencijs quas de ipsis tenuit Habendam et tenendam sibi et successoribus suis pro me et heredibus siue assignatis libere quiete bene et in pace inperpetuum Pro hac autem donacione et quieta clamancia dederunt magister et fratres predicti hospitalis viginti et septem solidos sterlingorum pre manibus in gersummam Et vt hec mea donacio concessio et quieta clamancia stabilis et firma permaneat presenti scripto sigillum meum apposui Hijs testibus Elya de Guldeford Philippo Boterstip Rogero Brasiatore Johanne de More Rogero Gille et multis alijs