Charter Document - 08020022
| Charter Number: | 08020022 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Fifteenth Century Cartulary of St. Nicholas' Hospital, Salisbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Ordination |
| Date: | 1259 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Memorandum quod anno Domini M[CC]LVIIJ die veneris proxima post festum sancti Hillarij presentibus Magistro Roberto de Wichampton tunc decano Sarum et multis alijs eiusdem ecclesie canonicis in capitulo Sarum venerabilis pater Egidius Dei gracia tunc Sarum episcopus vicariam ecclesie de Henton ad hospitale sancti Nicholai Sarum perpetuo spectantis ordinauit et taxauit in hunc modum videlicet quod prior et fratres dicti hospitalis habeant capitale mansum ipsius ecclesie et gardinum cum crofta iuxta gardinum In qua quondam habitauit quidam qui fuit vicarius eiusdem ecclesie Habebunt eciam totam terram et pasturam que pertinet ad dictam ecclesiam preter duas acras quas dominus Willelmus de Calne dedit ipsi ecclesie Illas autem duas acras cum messuagio quod idem Willelmus dedit ipsi ecclesie et illud messuagium ante portam dictorum prioris et fratrum in quo solebat habitare sacerdos eiusdem ecclesie habebit vicarius Percipient et dicti prior et fratres decimas provenientes ex quocunque semine in campis seminato Sed si quodcunque genus seminis in croftis fuerit seminatum in quibus consueuerint antiquitus esse curtillagia vicarius decimas inde percipiet vel si de nono aliqua porcio terre vel crofte ad curtilagium fuerit deputata Dummodo vnam acram non excedat quodcunque semen in illa seminetur vicarius inde decimas percipiet et si vnam aeram excesserit de eo quod excedat dicti prior et fratres decimas obtinebunt Percipiet et inde vicarius plene decimas omnes que spectant ad dominicum ipsius ecclesie et cetera omnia ad dictam ecclesiam spectancia quocumque nomine censeantur Ad dictum vicarium spectabunt Dicti vero prior et fratres in dicta ecclesia omnia onera sustinebunt sed extraordinaria onera sepe dictus prior et fratres et vicarius pro rata porcionis sue inter se parcientur Ordinacionem autem de decima feni reseruauit sibi dominus episcopus quousque plenius deliberauerit quam ponderis porcionem ipsius vicario velit assignare In cuius rei testimonium Sigillum venerabilis patris Egidii Sarum episcopi huic scripto est appensum Datum vt supra
