Charter Document - 07920401
| Charter Number: | 07920401 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1134 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f52v) |
Charter:
Notum sit omnibus sancte ecclesie filiis tam posteris quam modo viventibus quod ego Hugo de Bolebech filius Walteri do et concedo manerium de Waltona sicut pater meus Deo et sancto Benedicto de Ramesia et abbati Waltero et monachis ecclesie sancti Benedicti ut teneant predictum manerium solum et quietum perpetualiter nullum mihi vel meis faciendo servitium sed recognoscant idem manerium principaliter et in capite de Rege sicut alias tenuras ecclesie sue Eisdem testibus qui sunt testes donationis patris mei scilicet Willelmus de Arvenchis Hugo Meilleme []
