Charter Document - 07920400

Charter Document - 07920400


Charter Number: 07920400
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1134
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f52v)

Charter:

Notum sit omnibus sancte ecclesie filiis tam posteris et futuris quam presentibus et modo viventibus quod ego Helewisa uxor Walteri de Bolebech concedo donationem de Waltona quam dominus meus et heredes sui et mei fecerunt Deo et ecclesie sancti Benedicti de Ramesia et Waltero abbati et monachis ejusdem ecclesie ut teneant manerium de Waltona perpetualiter absque omni calumnia mei et omnium meorum Illi autem sunt testes mee concessionis ex parte mea qui sunt testes donationis domini mei Walteri