Charter Document - 07920399

Charter Document - 07920399


Charter Number: 07920399
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1134
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f52v)

Charter:

Notum sit universis sancte ecclesie filiis tam posteris quam modo viventibus quod ego Walterus de Bolebech do et concedo Deo et ecclesie sancti Benedicti de Ramesia et abbati Waltero et monachis ejusdem ecclesie manerium de Waltona solum et quietum de me et de omnibus heredibus meis ita ut teneant predictum manerium in capite de Rege sicut tenent alias tenuras ecclesie sue Hanc autem donationem et concessionem facio pro animabus patris mei et avi mei et pro meipso et pro uxore mea et pro infantibus meis Et hanc donationem concesserunt uxor mea et filii mei Hujus donationis testes sunt Willelmus de Autenchis Hugo Meilleme Robertus de Claro et Radulfus filius Willelmi Henricus de Wichentone Berengarius monachus Robertus de Coningtone Ricardus le Guiz Robertus de Lansella Ricardus filius Euronii Wido filius Gilberti Brienus filius Gaufridi de Scalariis Hugo de Cenebelle cum multis aliis