Charter Document - 07920398
| Charter Number: | 07920398 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1134 |
| Date type: | Internal, A.D., Regnal |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f52r) |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti ego Albreda filia Reinelmi que fui uxor Eustachii de Selleia omnibus presentibus et futuris notum facio quod paucis annis post obitum viri mei evolutis divina miseratione respecta et inspiratione compuncta pro salute anime mee et viri mei et antecessorum meorum dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et ecclesie sancti Benedicti de Ramesia et abbati et monachis ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam manerium de Waltona quod jure hereditario meum fuit tenendum ipsi ecclesie in perpetuum cum omnibus appenditiis et pertinentiis suis infra villam et extra scilicet in terris in pratis in pascuis in bosco et in plano in aquis et mariscis cum insula que Anglice Higgeneia appellatur et cum omnibus aliis rebus cum libertatibus quoque et consuetudinibus eidem terre pertinentibus sicut ego vel aliquis predecessorum meorum unquam liberius et quietius tenuimus Volo itaque et firmiter concedo quod predicti ecclesia et monachi habeant et teneant predictum manerium in perpetuum cum omnibus pertinentiis suis et quietum et absolutum a me et ab omnibus heredibus meis et ab omni humana servitute et exactione quam ad me et heredes meos pertinent Hanc autem donationem meam feci predictis ecclesie et monachis presentibus et assentientibus domino Waltero de Bolebech de cujus feudo fuit ipsum manerium et Hugone filio ot herede ipsius Walteri et Eustachio filio et herede meo in presentia Christianissimi Regis Henrici anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi MCXXXIIII regni vero ipsius Regis Henrici xxxv Et ut hec mea donatio firma sit et stabilis eam sigilli mei impressione curavi roborare Sub his testibus domino meo Waltero de Bolebech domini feudi illius et Hugone filio et herede ipsius domino Henrico archidiacono Huntedon[ie] Eustachio filio et herede meo Brien filio Galfridi de Scalariis Berengario Monacho Henrico de Wichentone Widone juvene Rogero Mowin Godrich de Alingtone Alin de Gillingge Roberto de Coningtone Willelmo de Lindeseia Johanne filio Widonis de Burewelle Willelmo Britone cum hominibus suis Roberto et Alemino Rogero et Osketel clericis Willelmo coco Godman de Laushelle et aliis multis Quisquis ergo hanc meam donationem infringere vel delere presumpserit deleat eum Deus de libro vite et cum Dathan et Abyron in profundum gehenne ignis demergatur Amen Qui vero eam firmare solidare et ampliare studuerint vitam et requiem sempiternam cum sanctis omnibus obtineant inperpetuum Amen Amen Amen
