Charter Document - 07920394
| Charter Number: | 07920394 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1160 - 1168 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f52r) |
Charter:
Nicholaus archidiaconus Huntend[onie] omnibus ad quos litere iste pervenerint salutem in Domino Noverit universitas vestra quod ego recepi fratrem Alanum Ramesie elemosinarium in ecclesiam de Wardebois et in corporalem possessionem misi ut tam ipse quam quicunque sit elemosinarius post eum eandem ecclesiam obtineat sicut bone memorie Walterus quondam abbas Ramesie dominus fundi et Robertus quondam Linc[olniensis] episcopus eandem ecclesiam elemosinarie Ramesie concesserunt et suis cartis confirmaverunt et dominus Papa postmodum auctoritatis sue privilegio et dominus Theodbaldus Cant[uariensis] archiepiscopus eandem concessionem carta sua ad notitiam posterorum et ad robur firmitatis munierunt Hoc autem addere curavi quod Adam clericus de Aumars nepos noster qui eandem ecclesiam de elemosinario Ramesie quamdiu vixerit vel [donec] vitam mutaverit tenebit reddet annuatim eidem elemosinario xl solidos xx scilicet ad festum Sancti Michaelis et xx ad Pascha Idem etiam Adam memoratam ecclesiam de omnibus rebus adversus episcopum et episcopales ministros acquietabunt quum autem obierit vel vitam mutaverit eadem ecclesia ad dispositionem elemosinarii Ramesie libere revertetur Hoc actum est in sinodo apud Huntond[one] His testibus Humfrido capellano magistro Symono de Hist[on] magistro Hamone Willelmo et Ricardo clericis nostris Radulfo decano [magistro Jordano] magistro Herberto de Ram[esia] Roberto clerico magistro Alexandro Waltero de Therefeld Yvone de Burew[elle]
