Charter Document - 07920388

Charter Document - 07920388


Charter Number: 07920388
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1146 - 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f51v)

Charter:

T[heobaldus] Dei gratia Cantuar[iensis] archiepiscopus et totius Anglie primas venerabilibus fratribus et coepiscopis A[lexandro] Linc[olniensi] [Nigello] Elyensi et W[illelmo] Norw[icensi] salutem Fatigatis jam sepius ad nos per multos veniendo labores monachis Ramesie super justitie requisitione compatientes fraternitati vestre per presentes literas commune mandatum dirigimus districte vobis precipere coacti quatinus vel de cetero prefatis monachis debitum et que sui intererit officii de pervasoribus bonorum suorum quisque vestrum studeat exhibere justitiam juxta quod eorum accepta querimonia ipsis noverit expedire nominatim autem R[obertum] Folioth et illos quibus idem R[obertus] terram eorum de Graveleia injuste distribuit Radulfum etiam de Roleia reddere eis integre quas per violentiam occupant ecclesie sue possessiones canonice et districte compellatis quod et vobis domine Lincolniensis et domine Elyensis alia nos vice precepisse meminimus eo magis mirantes quod nondum preceptum nostrum effectui mancipare curastis Valete