Charter Document - 07920384

Charter Document - 07920384


Charter Number: 07920384
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1133 - 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f51r)

Charter:

[Gilbertus] Dei gratia Londoniensi episcopo et omnibus civibus Londonie Walterus abbas de Ramesia salutem Notum sit vobis nos concessisse Nicholao mercennario terram quam de nobis tenet que Deo et sancto Benedicto pro Moricio data fuit quando apud Ramesiam monachus devenit et terram quam Edyna uxor Elfredi le Lollere Deo et sancto Benedicto dedit quando monacha apud Ramesiam devenit pro una marca argenti per singulos annos reddenda ad festivitatem sancti Johannis Baptiste in feodo et hereditate ei et heredibus suis de ecclesia nostra tenenda Et hoc ideo ei concessimus quoniam homagium et servitium ejus amittere noluimus Testibus Willelmo priore de Sancto Yvone et Radulfo monacho de Ram[esia] et Michaele nepote abbatis et Willelmo Morin et Johanne filio Guidonis et Adam filio ejus Et hi ex parte Nicholai testes sunt Robertus le Bel de London et Alanus filius Huberti et Willelmus filius Folcredi et Willelmus Lafeite et Hervicus capellanus