Charter Document - 07920381

Charter Document - 07920381


Charter Number: 07920381
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f50v)

Charter:

Tedbaldus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus regi Anglie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus ministris et omnibus sancte ecclesie fidelibus salutem et benedictionem Sicut sacerdotalis officii est pravorum quorumlibet erroneis conatibus justicie zelo contraire sic nimirum esse convenit censura ecclesiastica proborum acta omnimodis confirmare Hoc igitur intuitu donationem piissimi regis nostri Stephani scilicet manerium suum quod Ripetona vocatur quod pro anima avunculi sui regis Henrici et propria salute et regine et filiorum suorum et pro incolumitate totius regni ecclesie sancti Benedicti de Rameseia et monachis ibidem deo servientibus omnino liberum et quietum sicut ipse possederat jure perpetuo possidendum concessit presenti paginula in nomine domini laudamus laudando corroboramus et corroborando auctoritate nobis a deo concessa perpetuo observatum iri sancimus Quisquis igitur hanc donationem ex integro servaverit et huic nostre sanctioni obediens fuerit benedictione dei omnipotentis et nostra in hac vita bonis omnibus abundare et in futura eternis in celis perfrui mereatur beatitudine Si quis vero contra hec quod absit venire vel quoquam modo hec ipsa mutare vel imminuere temptaverit a communione corporis et sanguinis domini alienus nisi citius resipuerit et digna satisfactione sacrilegii culpam deleverit cum Sathana et angelis ejus eternis ignibus concremandus perpetuo anathemate feriatur Amen Fiat