Charter Document - 07920379

Charter Document - 07920379


Charter Number: 07920379
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1142 - 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f50v)

Charter:

T[heobaldus] Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus et totius Britannie primas venerabilibus fratribus A[lexandro] Lincolniensi et N[igello] Elyensi episcopis et omnibus sancte ecclesie filiis eorum salutem Notum sit vobis causam inter abbatem et monachos Ramesie et inter Robertum Foliot de manerio Graveleie diu ventilatam ita per apostolicum mandatum ante nos et fratres nostros coepiscopos Robertum Londoniensum H[enricum] Wintoniensem Jocelinum Saresberiensem Hyllarium Cicestrensum Robertum Herefordensem A[scelinum] Roffensem finitam esse videlicet quod idem Robertus per manum Elye fratris sui et prioris sancti Neoti videntibus prenominatis fratribus nostris in manum nostram predictum manerium refutavit libere et inconcusse de cetero monasterio Ramesie possidendum sicut dominium mense monachorum Testibus predictis episcopis et multis aliis apud Lamhudam