Charter Document - 07920378

Charter Document - 07920378


Charter Number: 07920378
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1150 - 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f50v)

Charter:

Robertus Dei gratia Linc[olniensis] episcopus omnibus fidelibus sancte matris ecclesie salutem Hec subscripta conventio facta fuit in presentia mea apud Buccend[on] inter monachos de Ramesia et Willelmum de Say quod infra proximum diem Mercurii assignabit eis unam marcatam redditus de terra sua in hundredo de Claclos in villa de Becheswelle vel de Stoches aut in Wireham aut in Totenhylle taxatione legalium hominum provincie in liberam et puram elemosinam et ab ipso et heredibus suis ab omni seculari servitio in perpetuum quietam Adjecit etiam quod predictum redditum scilicet unam marcata terre faciet illos in capite tenere de Rege et cartam Regis inde habere Preterea promisit se daturum monachis aliam marcatam redditus ex quo adipisci poterit quadraginta marcata de hereditate sua scilicet de terra Roberti de Rumele excepta illa quam habuit die qua facta fuit hec conventio Hanc autem conventionem fidei interpositione affirmavit Willelmus de Say et mater sua Beatrix et homines eorum Radulphus de Bertone et alii in omnibus sicut supra dictum est observaturi et ut rata sit hec conventio tradet eis inde cartam suam die prenominata