Charter Document - 07920371

Charter Document - 07920371


Charter Number: 07920371
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f49v)

Charter:

T[heobaldus] Dei gratia Cant[uariensis] archiepiscopus Anglorum primas universis sancte ecclesie fidelibus salutem Quod a venerabilibus coepiscopis canonice fieri dinoscitur id nostri est officii auctoritate nostra connivente roborare et scripti nostri testimonio stabilire Inde est quod ecclesiam de Wardebois cum omnibus appenditiis suis quam Walterus abbas Ramesiensis assentiente et confirmante venerabili fratre nostro Roberto Linc[olniensi] episcopo [postquam Nicholaus de Sigillo et Ricardus clericus de Wardebois qui eandem ecclesiam tenent eam possidere desierint] dedit assensu conventus elemosinarie de Ramesia in perpetuam possessionem ad pauperum sustentationem sicut carta donationis predicti abbatis et carta confirmationis predicti episcopi testatur nos quoque auctoritate presentis scripti nostri predicte elemosinarie in perpetuam elemosinam confirmamus et in perpetuam possessionem ad sustentandos pauperes post mortem predictorum clericorum perpetuo elemosinarie remanendum corroboramus salva tamen in omnibus dioecesani episcopi dignitate prohibentes sub anathemate ne quis tam justum tam pium tam religiosum factum aliqua temeritate vel pravo consilio circumventus revocare vel inquietare presumat Valete