Charter Document - 07920370
| Charter Number: | 07920370 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1187 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f49v) |
Charter:
Henricus Dei gratia Rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justitiariis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis salutem Sciatis me concessisse et presenti carta mea confirmasse conventionem factam coram me apud Clarend[on] inter Robertum abbatem Ramesie et ejusdem loci conventum et Galfridum Pecche de tota terra quam idem Galfridus tenuit in villa de Oure de predicto abbate et conventu unde placitum fuit inter eos in curia mea scilicet quod predictus abbas et conventus Ramesie concesserunt prefato Galfrido predictam terram de Oure cum piscariis et aliis pertinentiis suis tenendam de eis tota vita sua pro septem libris annuatim inde eis reddendis scilicet ad Pascha lxx solidis et ad festum Sancti Michaelis lxx solidis ita quod post mortem ipsius Galfridi redibit predicta terra de Oure cum omnibus pertinentiis suis in dominium abbatis et conventus Ramesie sine ullo retene mento et reclamatione heredum ipsius Galfridi et posterorum Hamonis Pecche et ipse Galfridus juravit in curia mea apud Clarend[on] quod non vastabit terram illam nec in virgultis nec in edificiis nec in aliis pertinentiis suis ea occasione quod terra illa redibit ad prefatum abbatem et conventum post mortem suam et quod non queret artem nec ingenium per quod abbas ille et conventus aliquid de terra illa vel de pertinentiis suis amittant quia audivi coram me per cartam Regis Henrici avi mei quod exitus illius terre debet poni in operatione illius ecclesie Ramesie et in elemosinis ejusdem ecclesie Quare volo et firmiter precipio quod hec conventio inter eos facta firma et stabilis permaneat Testibus Johanne filio meo Ranulfo de Glanvilla Huberto decano Eboracensi Rogeri filio Remfr Hugone de Morwic Hugone Bardulf dapifero Apud Clarendon
