Charter Document - 07920369

Charter Document - 07920369


Charter Number: 07920369
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1194
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f49v)

Charter:

[Ricardus] Rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie Regis Henrici filius vicecomiti et ballivis et prepositis de Hunted[one] salutem Precipio quod permittatis abbatem de Ramesia habere et tenere omnes libertates et liberas consuetudines et quietantias et loca sua in nundinis Sancti Yvonis ita bene et in pace et juste sicut habere debet et sicut habuit tempore Henrici Regis avi domini Regis patris mei et precipio quod super hoc nullam ei inde injuriam faciatis vel fieri permittatis Teste Ricardo archidiacono Pict[aviensi] Apud Wodestoke