Charter Document - 07920367

Charter Document - 07920367


Charter Number: 07920367
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1154 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f49v)

Charter:

Henricus Rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie vicecomiti de Hunted[one]schire salutem Precipio quod abbas et monachi de Ramesia teneant ita bene et in pace et juste et libere et quiete omnes piscaturis suas et marras sicut melius et liberius tenuerunt tempore Henrici Regis avi mei et prohibeo ne quis pisce in piscaturis suis sine licentia eorum super decem libris foris facture Teste Willelmo filio Johannis Apud Windleshoram